Altre Preghiere in latino

Actus Caritatis (Atto di Caritą)

Domine Deus, amo te super omnia proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen.

Actus Contritionis (Atto di Dolore)

Deus meus, ex toto corde pœnitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum pœnas a Te iuste statutas promeritus sum, sed pręsertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.

Actus Fidei (Atto di Fede)

Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quę sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es ęterna veritas et sapientia quę nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Amen.

Actus Spei (Atto di Speranza)

Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam ęternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen.

Angele Dei

Angele Dei, qui custos es mei, Me tibi commissum pietate superna; (Hodie / Hac nocte) illumina, custodi, rege, et guberna. Amen.

Angelus Domini

V. Angelus Domini nuntiavit Marię,
R. Et concepit de Spiritu Sancto.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrę. Amen.
V. Ecce ancilla Domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.
Ave Maria...
V. Et Verbum caro factum est.
R. Et habitavit in nobis.
Ave Maria...
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Gratiam tuam, quęsumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut, qui, angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundum Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Anima Christi

Anima Christi, sanctifica me.
Corpus Christi, salva me.
Sanguis Christi, inebria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Passio Christi, conforta me.
O bone Jesu, exaudi me.
Intra tua vulnera absconde me.
Ne permittas me separari a te.
Ab hoste maligno defende me.
In hora mortis meę voca me,
Et jube me venire ad te,
Ut cum Sanctis tuis laudem te
In sęcula sęculorum. Amen.

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrę. Amen.

Ave maris stella

Ave maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo,
Felix cœli porta.

Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Hevę nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen cęcis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.

Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos
Mites fac et castos.

Vitam pręsta puram,
Iter para tutum,
Ut videntes Jesum,
Semper collętemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui sancto,
Tribus honor unus.

Amen.

Ave Regina Cęlorum

Ave Regina cęlorum,
Ave Domina Angelorum.
Salve radix, salve porta,
Ex qua mundo lux est orta:
Gaude Virgo gloriosa,
Super omnes speciosa:
Vale, o valde decora,
Et pro nobis Christum exora. Amen.

Benedctio Mensę (prima)

Benedic, Domine, nos et hęc tua dona, quę de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Benedctio Mensę (dopo)

Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas in sęcula sęculorum. Amen. V. Deus det nobis suam pacem. R. Et vitam ęternam. Amen.

Confiteor

Confiteor Deo omnipotenti, beatę Marię semper Virgini, beato Michęli Archangelo, beato Joanni Baptistę, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione verbo, et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michęlem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum Nostrum. Amen.

Credo in Deum

Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cęli et terrę. Et in Iesum Christum, Fķlium eius śnicum, Dóminum nostrum, qui concéptus est de Spķritu Sancto, natus ex Marķa Vķrgine, passus sub Póntio Pilįto, crucifķxus, mórtuus, et sepśltus, descéndit ad ķnfernos, tértia die resurréxit a mórtuis, ascéndit ad cęlos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis, inde ventśrus est iudicįre vivos et mórtuos. Credo in Spķritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ętérnam. Amen.

Credo in Unum Deum

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cœli et terrę, visibilium omnium, et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia sęcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de cœlis. Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria Virgine: et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato passus, et sepultus est. Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in cœlum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi sęculi. Amen.

De Profundis

De profundis clamavi ad te, Domine: Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuę intendentes, in vocem deprecationis meę. Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem, speret Isręl in Domino. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Isręl ex omnibus iniquitatibus ejus.

Domine Iesu

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cęlum omnes animas, pręsertim eas, quę misericordię tuę maxime indigent. Amen.

En ego

En ego, o bone et dulcissime Jesu, ante conspectum tuum genibus me provolvo, ac maximo animi ardore te oro atque obtestor, ut meum in cor vividos fidei, spei et caritatis sensus, atque veram peccatorum meorum pœnitentiam, eaque emendandi firmissimam voluntatem velis imprimere; dum magno animi affectu et dolore tua quinque vulnera mecum ipse considero ac mente contemplor, illud prę oculis habens quod jam in ore ponebat tuo David propheta de te, o bone Jesu: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. (Ps xxi 17-18).

Gloria Patri

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sęcula sęculorum. Amen.

Laudes Divinę

Benedictus Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Marię, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.
Amen.

Litanię Beatę Marię Virginis

Kyrie eleison, R. Kyrie eleison.
Christe eleison, R. Christe eleison.
Kyrie eleison, R. Kyrie eleison.
Christe audi nos, R. Christe exaudi nos.
Pater de cœlis Deus, R. Miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi Deus,
Spiritus Sancte Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Sancta Maria, R. Ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater divinę gratię,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater Boni Consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo prędicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum justitię,
Sedes sapientię,
Causa nostrę lętitię,
Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Fœderis arca,
Janua cœli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina pacis,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. Parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. Exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. Miserere nobis.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus.
Gratiam tuam quęsumus Domine, mentibus nostris infunde; ut qui angelo nuntiante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per Passionem ejus et Crucem ad Resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Divinum auxilium maneat semper nobiscum.
R. Amen.

Litanię Sacratissimi Cordis Iesu

Kyrie, eleison. R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. R. Christe, exaudi nos.
Pater de cęlis, Deus, R. Miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,
Cor Iesu, Filii Patris ęterni, R. Miserere nobis.
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris, a Spiritu Sancto formatum,
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum,
Cor Iesu, maiestatis infinitę,
Cor Iesu, templum Dei sanctum,
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,
Cor Iesu, domus Dei et porta cęli,
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,
Cor Iesu, iustitię et amoris receptaculum,
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,
Cor Iesu, omni laude dignissimum,
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium,
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientię et scientię,
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis,
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit,
Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus,
Cor Iesu, desiderium collium ęternorum,
Cor Iesu, patiens et multę misericordię,
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,
Cor Iesu, fons vitę et sanctitatis,
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,
Cor Iesu, saturatum opprobriis,
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra,
Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum,
Cor Iesu, lancea perforatum,
Cor Iesu, fons totius consolationis,
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,
Cor Iesu, victima peccatorum,
Cor Iesu, salus in te sperantium,
Cor Iesu, spes in te morientium,
Cor Iesu, delicię Sanctorum omnium,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. Parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. Exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, R. Miserere nobis.
V. Iesu, mitis et humilis corde,
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui, et in laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit, iisque misericordiam tuam petentibus tu veniam concede placatus, in nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in sęcula sęculorum. R. Amen.

Memorare (di San Bernardo)

Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a sęculo, quemquam ad tua currentem pręsidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.

Oratio Ante Communionem

Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: et fac me tuis semper inhęrere mandatis, et a te numquam separari permittas. Amen.

Oratio Sancti Abrosii ante Missam

Ad mensam dulcissimi convivii tui, pie Domine Jesu Christe, ego peccator de propriis meis meritis nihil pręsumens, sed de tua confidens misericordia et bonitate, accedere vereor et contremisco. Nam cor et corpus habeo multis criminibus maculatum, mentem et linguam non caute custoditam. Ergo, o pia Deitas, o tremenda majestas, ego miser, inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordię recurro, ad te festino sanandus, sub tuam protectionem fugio; et quem Judicem sustinere nequeo, Salvatorem habere suspiro. Tibi, Domine, plagas meas ostendo, tibi verecundiam meam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro quibus timeo; spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergo in me oculis misercordię tuę, Domine, Jesu Christe, Rex ęterne, Deus et homo, crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te; miserere mei pleni miseriis et peccatis, tu qui fontem miserationis numquam manare cessabis. Salve, salutaris victima, pro me et omnia humano genere in patibulo Crucis oblata. Salve, nobilis, et pretiose sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei Jesu Christi profluens, et peccata totius mundi abluens. Recordare, Domine, creaturę tuę, quam tuo Sanguine redemisti. Pęnitet me peccasse, cupio emendare quod feci. Aufer ergo a me, clementissime Pater, omnes iniquitates et peccata mea; ut, purificatus mente et corpore, digne degustare merear Sancta sanctorum. Et concede, ut hęc sancta pręlibatio Corporis et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgatio, sit turpium cogitationum effugatio ac bonorum sensuum regeneratio, operumque tibi placentium salubris efficacia, animę quoque et corporis contra inimicorum meorum insidias firmissima tuitio. Amen.

Oratio Sancti Thomę Aquinatis Ante Missam

Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad sacramentum unigeniti Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi; accedo tamquam infirmus ad medicum vitę, immundus ad fontem misericordię, cęcus ad lumen claritatis ęternę, pauper et egenus ad Dominum cęli et terrę. Rogo ergo immensę largitatis tuę abundantiam, quatenus meam curare digneris infirmitatem, lavare fœditatem, illuminare cęcitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem; ut panem Angelorum, Regem et Dominum dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta puritate et fide, tali proposito et intentione, sicut expedit saluti animę meę. Da mihi, quęso, Dominici Corporis et Sanguinis non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi Corpus unigeniti Filii tui, Domini nostri, Iesu Christi, quod traxit de Virgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mystico merear incoporari, et inter eius membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sęcula sęculorum. Amen.

Oratio Sancti Thomę Aquinatis Post Missam

Gratias tibi ago, Domine, sancte Pater, omnipotens ęterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed sola dignatione misericordię tuę satiare dignatus es pretioso Corpore et Sanguine Filii tui, Domini nostri Iesu Christi. Et precor, ut hęc sancta communio non sit mihi reatus ad pœnam, sed intercessio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei et scutum bonę voluntatis. Sit vitiorum meorum evacuatio, concupiscentię et libidinis exterminatio, caritatis et patientię, humilitatis et obedientię omniumque virtutem augmentatio: contra insidias inimicorum omnium, tam visibilum quam invisibilium firma defensio; motuum meorum, tam carnalium quam spiritualium, perfecta quietatio: in te uno ac vero Deo firma adhęsio; atque finis mei felix consummatio. Et precor te, ut ad illud ineffabile convivium me peccatorem perducere digneris, ubi tu, cum Filio tuo et Spiritu Sancto. Sanctis tuis es lux vera, satietas plena, gaudium sempiternum, iucunditas consummata et felicitas perfecta. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Oratio ad Beatam Mariam Virginem Ante Missam

O Mater pietatis et misericordię, beatissima Virgo Maria, ego miser et indignus peccator ad te confugio toto corde et affectu; et precor pietatem tuam, ut, sicut dulcissimo Filio tuo in Cruce pendenti astitisti, ita et mihi, misero peccatori, et sacerdotibus omnibus, hic et in tota sancta Ecclesia hodie offerentibus, clementer adsistere digneris, ut, tua gratia adiuti, dignam et acceptabilem hostiam in conspectu summę et individuę Trinitatis offerre valeamus. Amen.

Oratio ad Sanctum Joseph

Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodię ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia pręservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Marię semper facias castissime famulari. Amen.

Oratio in honorem Sanctę Familię

Domine Iesu Christe, qui Marię et Ioseph subditus, domesticam vitam ineffabilibus virtutibus consecrasti: fac nos, utriusque auxilio, Familę sanctę tuę exemplis instrui et consortium consequi sempiternum: Qui vivis et regnas in sęcula sęculorum. Amen.

Pater Noster

Pater Noster, qui es in cęlis, sanctificetur nomen Tuum, adveniat Regnum Tuum, fiat voluntas tua, sicut in cęlo et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittķmus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Preces Ad Sanctum Joseph Ante Missam

O felicem virum, beatum Joseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt, non solum videre et audire, sed portare, deosculari, vestire et custodire!

V. Ora pro nobis, beate Joseph.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus: Deus, qui dedisti nobis regale sacerdotium: pręsta, quęsumus; ut, sicut beatus Joseph unigenitum Filium tuum, natum ex Maria Virgine, suis manibus reverenter tractare meruit et portare, ita nos facias cum cordis munditia et operis innocentia tuis sanctis altaribus deservire, ut sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem hodie digne sumamus, et in futuro sęculo pręmium habere mereamur ęternum. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Regina Cœli, Lętare

Regina cœli, lętare, alleluia,
Quia quem meruisti portare, alleluia,
Resurrexit sicut dixit, alleluia:
Ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Guade et lętare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus: Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum lętificare dignatus es: pręsta, quęsumus; ut per ejus Genitricem Virginem Mariam, perpetuę capiamus gaudia vitę. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sęcula sęculorum.
R. Amen.

Sancte Michaėl Archangele

Sancte Michaėl Archangele, defende nos in prœlio; contra nequitiam et insidias diaboli esto pręsidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militię cęlestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

Sub Tuum Pręsidium

Sub tuum pręsidium confugimus, Sancta Dei Genetrix. Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus [nostris], sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Amen.

Suscipe (di Sant'Ignazio di Loyola)

Suscipe, Domine, universam meam libertatem. Accipe memoriam, intellectum, atque voluntatem omnem. Quidquid habeo vel possideo mihi largitus es; id tibi totum restituo, ac tuę prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et dives sum satis, hec aliud quidquam ultra posco.

Tantum Ergo

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Pręstet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

Amen.

V. Panem de cęlo pręstitisti eis. (Alleluia.)
R. Omne delectamentum in se habentem. (Alleluia.)
Oremus. Deus qui nobis sub sacramento mirabili passionis tuę memoriam reliquisti: tribue quęsumus, ita nos corporis et sanguinis tui sacra mysteria venerari: ut redemptionis tuę fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas in sęculorum.
R. Amen.

Veni, Creator Spiritus

Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
quę tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
altissima donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

Tu, septiformis munere,
digitus paternę dexterę,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus:
infunde amorem cordibus:
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te pręvio
vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium;
Teque utrisque Spiritum
credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in sęculorum sęcula.

Amen.

Veni, Redemptor Gentium

Veni, Redemptor gentium;
Ostende partum virginis;
Miretur omne sęculum.
Talis decet partus Deo.

Non ex virili semine,
Sed mystico spiramine
Verbum Dei tactum est caro,
Fructusque ventris floruit.

Alvus tumescit virginis.
Claustrum pudoris permanet;
Vexilla virtutum micant,
Versatur in templo Deus.

Procedit e thalamo suo,
Pudoris aulo regia,
Geminę gigans substantię
Alacris ut currat viam.

Egressus eius a Patre,
Regressus eius ad Patrem;
Excursus usque ad inferos
Recursus ad sedem Dei.

Ęqualis ęterno Patri,
Carnis tropęo accingere,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Pręsepe iam fulget tuum,
Lumenque nox spirat novum,
Quad nulla nox interpolet
Fideque iugi luceat.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de virgine,
Cum Patre et saneto Spiritu,
In sempiterna sęcula.

Amen.

Veni, Sancte Spiritus

Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur;
R. Et renovabis faciem terrę.
Oremus: Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti. Da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.