HOME PAGE
|
EPISTOLA DE MODO STUDENDI
Quia quaesisti a me, in Christo mihi carissime Ioannes,
qualiter te studere oporteat in thesauro scientiae acquirendo, tale a me
tibi traditur consilium: ut per rivulos, non statim in mare, eligas introire,
quia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Haec est ergo monitio
mea et instructio tua. Tardiloquum te esse iubeo et tarde ad locutorium
accedentem; conscientiae puritatem amplectere. Orationi vacare non desinas;
cellam frequenter diligas si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus te
amabilem exhibe; nihil quaere penitus de factis aliorum; nemini te multum
familiarem ostendas, quia nimia familiaritas parit contemptum et
subtractionis a studio materiam subministrat; de verbis et factis
saecularium nullatenus te intromittas; discursus super omnia fugias;
sanctorum et bonorum imitari vestigia non omittas; non respicias a quo
audias, sed quidquid boni dicatur, memoriae recommenda; ea quae legis et
audis, fac ut intelligas; de dubiis te certifica; et quidquid poteris in
armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas implere; altiora te ne
quaesieris. Illa sequens vestigia, frondes et fructus in vinea Domini
Sabaoth utiles, quandiu vitam habueris, proferes et produces. Haec si
sectatus fueris, ad id attingere poteris, quod affectas.
|