Lauda, Sion, Salvatorem,
lauda Ducem et pastorem,
in himnis et canticis.
Ecce panis angelorum,
factus cibus viatorum:
non mittendus canibus.
Bone Pastor, panis vere,
tu nos bona fac videre,
in terra viventium.
Quantum potes, tantum aude,
quia major omni laude,
nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
panis vivus et vitali
hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa cenae
turbae fratrum duodenae
datum non ambigitur.
Dies enim solemnis agitur,
in qua mensae prima recolitur
hujus institutio.
In hac mensa novi regis,
novum Pascha, novae legis
phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
umbram fugat veritas,
noctem lux eliminat.
Quod in caena Christus gessit
faciendum hoc expressit
in sui memoriam.
Docti sacris istitutis,
panem, vinum, in salutis
consecramus hostiam.
Dogma datur christianis,
quod in carnem transit panis
et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
animosa firmat fides,
praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
signis tantum, et non rebus,
latent rex eximiae.
Caro cibus, sangui potus
manet tamen Christus totus
sub utraque specie.
A sumente non concisus,
non confractus, non divisus,
integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille,
quantum isti, tantum ille,
nec semptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali:
sorte tamen inaequali,
vitae vel interitus.
Mors et mali, vita bonis:
vide, paris sumptionis
quam si dispar exitus.