N O B I L I S S I M O   C L A R I S S I-

 M O Q U E   V I R O   V I D O   F A B R O  P Y-

B R A C I O   R E G I I   C O N S I S T O R I I

Conſiliario,Senatus Pariſienſis Præſidi,Il-

luſtriſſimi Ducis Andeguaenſis,fra tris

Regis vnici,Cancellarlo,Dio-

nyſius Gothofredus I.C.

S.   P.   D.

N

 

 

 

N I S I  te ſcirem (vir Clariβsime) quant-um authoritatis inter nostros, tantum sapientiæ, atque humanitatis à natu-      ra conſecutum : vix auderem frontem huius operis de tuo titulo atque nomi-  ne munire,aut in tuum patrocinium,, tuàmque  tutelam   apertè  dare.  Nam & hæc cŏmmentatio à me ſuſcepta,præ-ſtantiorem artificem , plus  temporis e-tiam atque otji , & , ne quid omittam, potentioris extrarium præſidium poſtulabat. Neque ambigo, quin vtilitati publicæ plus re ipſadebere poβit,quàm à me nunc præſte-tur. Sed tamen non ignoras,creditores vel oblatam debiti portionem accipere nŏnumquam à Prætore compelli.. Malè audire ſolet fœnera-tor, ſi acerbè exigit. Quod ſi ita iure vſurpatum,de reliquis poſthac videro: quibus diſſoluendis, quin idoneus fiam,non dubito: ſi veltuum ſuffragium  ſemel  interuenerit.  De meo in Codicem incoepto , ne quid dicam amplius,quàm quòd à me alibi iam ſcriptum ,diĉtùmque est:viſum fuit & hoc inter cœtera legentibus proſuturum, Romano-rum Conſulum temporibus , quæ ſingulis penè Codicis le gibus addita , annos ſalutis nobis redonatæ ,  ſubiungi . Quoto enim spatio tempo-ris ſingulæ cuiuſque Tituli leges à ſe , aliorùmque titulorum capitibus diſtet, faciliùs poteſt animaduerti: meaqβ opinione id quoqβ cŏferet,ad ea quæ in ſpeciĕ pugnare vidētur , cōcilianda , cuius obſervtionis nec te latet haud minimā inter noſtros utilitatem eſſe. Qualecumque tan-dem illud ſit,quod à me ſtrictum Codici adnotatum, in eoque præſti-tum eſt , tuo nomini vltro ac libens dico , voueóque. Id cùm dignitati, tum virtuti ac ſapientiæ tuæ,iure ac meritò debetur :cuius monumen-ta vt breuia ( veterum ſapientium more ) ita ſempiterna poſteris reli-quisti . Certè eloquetiæ, ac prudentiæ civilis, ſacrum Regis conſiſto-rium, ſenatus ,nations etiam exteras as teſtes habuiſti .Neque ide mi-rum ,cùm inter maiores atque gentiles tuos ,infinitos propè Scæuolas poβis numerare,à quibus vt virtute ſuperari noluiſti,ita,fœlicitate summa,magnis honoribus illos antecelluiſſe videris, quos Deus Opti-mus Maximus diutiβimè tibi conſueret, prorogétque .           Vale .

Datum pridie Calendas Auguſti 1583 .  

                                                             I N C I-

 

 

 

      î Torna su                                                                                                                                            î Avanti

 

Scheda libro