N O B I L I S S I M O   C L A R I S S I-

 M O Q V E   V I R O   A V G U S T I N O

T H V A N O   E Q V I T I ,   R E G I I

Concistorij Conſiliario, Regis in

Senatu Pariſienſi patrono.

Dioniſ. Gothofredus  

S.   P.   D.

A

 

 

 

Dfero tibi, vir Clariβime, Iuſtiniani ac Leonis Imperatorum nouas conſtitutiones, à me, pro captu voluminis  atque   tē-  poris breuiter explicatas : quas etiam feciſſem breuiores, i mihi fas fuiſſet id quod in earum   præfazionibus excurre-bat, ſuccidere . Res enim  moleſta , lex  cum prologo. vrectè monuiſſe visean-tur, qui leges breues eſſe voluerunt, quò faciliùs ab imperitis tererentur. Apo-ſtolorum qui dicuntur Canones penè omiſſurus eram niſi idem illis por-pe argumentum, ac Iuſtiniani constitutionibus & Leonis, tractari comperiſſem. Qua in parte ſynodos antiquas , Photium , Balſamonem,  Gratianū , & alios contuli . Etſiautem ad leges Heraclij ,Leonis , Con-stantini,ac consequientiū Imperatorum notas in manuiā expeditas ha-bebam, dare tamen diſtuli :quòd vberiores & conſequentia paulò me-liore, ſi Deus dederit, in lucem aliquando prodituræ ſint . Ad cœtera noſtrioperis quod attinte , quœ interpretandi ratio in Pandectis & Co-dice : eadem & hìc quoque à me obseruata eſt. Hoc tamen ampliùs , quòd prœter vulgatœ interpretationis cum ſuo autentico ,hoc est Grœ-cis , collationem , Iulianum Patricium ita comparaui ,vt ſingula eius Epitomes capita facilè iam quiſque poβit ad Nouellas Iuſtiniani tanquā ad fontes ingenuos ſeu proprios revocare.Sunt enim in Iuliano    omnia propè confuſa ,aut certè ad Iuſtiniani methodum respondentia nullo modo.Quæ res fecit neglecto Iustiniani,Leonis,ac Iuliani ordine,  vt quemadmodum vtriusque Imperatoris nouellæ , ijſdem ſedibus ac locis quibus Codex vel Pādectæ collocando eſſent ,per indicem demon-ſtrarē .Nihil tam facile ,atque expeditum lectori , quàm ſi vna atque eadem ſemper ratione in Iuriſcōſultorum libris verſetur . ſed iam plus ſatis de meo opere,quod vt tuo nomini inſcriberem ,magnæ me rationes  impulerunt . Nam & cognatio mihi tecum communis :præter cogna-tionem virus atque integritas tibi &umma ,qua , vt & iuris ciuilis co-nitione atque rerum magnarum vſu ,dignitatem tuam ita exornas , vt omium confeβione principi ,patriæ ,vrbi ,Senati ,priuatis denique operam bona fide atque ſynceriter præstando,magnam apud poſteros tibi,,tuíſque gloriam paraturus ſis. uodQQq Quod vt ſæpius ,diúque

facias Deus permittat .Uiue et Vale .

Datum Pridie Kalend.

 Auguſti 1583 .

                                                                        

N O V E L L.  E P I T.

 

 

 

      î Torna su                                                                                                                                            î Avanti

Scheda libro