Although the authenticity of De
sacramentis has been doubted, today all scholars agree that it was
really written by St. Ambrose, bishop in Milan 373-397. De sacramentis
is a shorthand transcription of the sermons while De mysteriis is
an edited version rewritten for a larger audience. What Ambrose says in
De sacramentis was intended only for the newly baptized, not for
readers in other places. That is why Ambrose so proudly can underline the
fact that the church of Milan has preserved a part of the baptismal rite
which had been left out in Rome.
Ambrose explains that the feet were
washed while Joh 13 was read aloud. The reason for the rite is, according
to him, not only the new life style which Jesus taught his disciples, but
also that original sin came to man through Adam's foot through the serpent's
bite.
Text and introduction in: Ambroise
de Milan, Des sacrements. Des mystères, ed. B. Botte (Sources
Chrétiennes 25bis), Paris 1961, 92-96. |
4. Ascendisti de fonte, quid secutum
est? Audisti lectionem. Succinctus sacerdos- licet enim et presbyteri fecerint,
tamen exordium ministerii a summo est sacerdote - succinctus, inquam, summus
sacerdos pedes tibi lavat. Quod est istud mysterium? Audisti utique quia
dominus, cum lavisset discipulis aliis pedes, venit ad Petrum et ait illi
Petrus: Tu mihi lavas pedes. Hoc est: To dominus servo lavas pedes,
tu immaculatus mihi lavas pedes, tu auctor caelorum mihi lavas pedes. Habes
hoc et alibi: Venit ad Iohannem et ait illi Iohannes: Ego a te debeo
baptizari et tu venis ad me. Ego sum peccator et tu venisti ad peccatorem
ut tua quasi peccata deponas qui peccatum non feceris. Vide omnem iustitiam,
vide humilitatem, vide gratiam, vide sanctificationem. Nisi lavero, inquit,
tibi pedes, non habes mecum partem.
5. Non ignoramus quod ecclesia Romana
hanc consuetudinem non habeat, cuius typum in omnibus sequimur et formam.
Hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet. Vide ergo forte propter
multitudinem declinavit. Sunt tamen qui dicant et excusare conentur quia
hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione,
sed quasi hospiti pedes lavandi sint. Sed alius est humilitatis, aliud
est sanctificationis. Denique audi quia mysterium est et sanctificatio:
Nisi lavero tibi pedes non habes mecum partem. Hon ideo dico non
quo ego alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio
sequi ecclesiam Romanam, sed tamen et nos hominis sensum habemus. Ideo
quod alibi rectius servatur et nos rectius custodimus.
6. Ipsum sequimur apostolum Petrum,
ipsius inhaeremus devotioni. Ad hoc ecclesia Romana quid respondet? Utique
ipse auctor est nobis huius adsertionis Petrus apostolus, qui sacerdos
fuit ecclesiae Romanae, ipse Petrus ubi ait: Domine non solum pedes,
sed etiam manus et caput. Vide fidem. Quod ante excusavit humilitatis
fuit, quod postea se obtulit devotionis et fidei.
7. Respondit illi dominus, quia
dicerat manus et caput: Qui lavit non necesse habet iterum lavare, nisi
ut solos pedes lavet. Quare hoc? Quia in baptismate omnis culpa diluitur.
Recedit ergo culpa, sed quia Adam subplantatus a diabolo est et venenum
ei suffusum est supra pedes, ideo lavas pedes, ut in ea parte in qua insidiatus
est serpens maius subisidum sanctificiationis accedat, quo postea te subplantare
non possit. Lavas ergo pedes ut laves venena serpentis. Ad humilitatem
quoque proficit ut in mysterio non erubescamus quod dedignamur in obsequio.
|